Prænotanda

Ut iudicari possit de recognitione, publico usui in Ecclesia destinatæ, Veteris Vulgatæ editionis, expedit de modo exponere, qui ad emendandos quosdam libros Sacræ Scripturæ necessarius est visus, necnon de peculiaribus quæstionibus, quæ ortæ sunt, ac de earum solutione.

Vetus Testamentum

In arduo emendandi PENTATEUCHUM opere Pontificia Commissio pro Nova Vulgata Bibliorum editione secuta est S. Hieronymi exemplum, qui sic ad Desiderium scripsit: « Sicubi tibi in translatione videor errare, interroga Hebræos, diversarum urbium magistros consule... Nunc te precor, Desideri carissime, ut qui tantum opus me subire fecisti, et a Genesi exordium capere, orationibus iuves, quo possim eodem spiritu, quo scripti sunt libri, in Latinum eos transferre sermonem ».

Magnus Doctor, Damasi Papæ mandato, Pentateuchum inter 398–405 ex ipsa «Hebraica veritate» Latina voce reddidit, quæ simplicitate, fidelitate et elegantia generatim excellit.

Tamquam norma sumptus est Textus Masoreticus (= TM), critice editus in Bibliis Hebraicis Stutgardiensibus. Si a textu Masoretico interdum recessimus, in notis criticis rationem emendationis protulimus.

Sed etiam ad LXX Interpretum Græcam versionem (= Gr) spectatum est pro antiquitate eiusque acceptione apud Christianos sermonis Græci. Huius autem versionis illam adhibuimus editionem, quam critice paravit Alfredus Rahlfs, quæque Stutgardiæ anno 1962 edita est. Hæc editio, maxima ex parte solis codicibus B S A nixa, etiam Origenis et Luciani recensiones aliosque fontes minores admittit.

Perpensæ quoque et adhibitæ sunt antiquæ versiones Aramaica, seu quam vocant Targum (= Targ), Syriaca (= Syr), Aquilæ (= Aq), Symmachi (= Sym) et Theodotionis (= Theod).

Textus Latinus invenitur in Bibliis Sacris iuxta Vulgatam Versionem (= Vg) a Societate Biblica Virtembergensi, Stutgardiæ 1969 editis, quam R. Weber recensuit adiuvantibus B. Fischer, I. Gribomont, H. F. D. Sparks, W. Thiele (= ed. critica).

In recensendo Pentateucho normas generales secuti sumus, unde Vulgatæ editionis textum tunc tantum emendavimus, cum validæ rationes sive criticæ textualis sive scientiæ philologæ id postulare viderentur. Attamen huiusmodi emendationes ita factæ sunt, ut novæ elocutiones cum lingua Latina Vulgatæ editionis concinerent eiusque veluti colorem ac stilum conservarent. Maximas ergo partes venerandæ Vulgatæ traditioni tribuimus in qua summe eminent libri Pentateuchi, excepto Levitico. Vulgatæ verba, ubicumque textum Hebraicum fideliter reddunt, etiam quoad sensum tantum, ibi servata sunt; sin autem, congrua elegimus vocabula, quæ in aliis libris Veteris et Novi Testamenti occurrunt.

Item eadem vocabula Latina generatim servata sunt pro quibusdam typicis vocibus Hebraicis, e. g. miskkþn = « habitaculum », 'ohel mo‘Þd = « tabernaculum conventus «, terûmþh = « primitiva », ‰uqqþh = « præceptum » (non « cæremoniæ »), mi™wþh = « mandatum » (non « præceptum ») etc. Conservati etiam sunt semitismi qui dicuntur, e. g. « cornu salutis », « Deus iustitiæ », « semen » (= posteritas), « locutus est Dominus dicens » etc.; sic etiam nomina propria Hebraica, e. g. Meriba, Massa, Mosoch, Misar etc. servata sunt.

Peculiaris difficultas oritur ex libris THOBIS et IUDITH, quorum videlicet textus in Vulgata nulli plane respondet textui primigeniæ linguæ ac valde quidem distat ab eo, qui in recentioribus Bibliorum Sacrorum editionibus invenitur.

Etenim primigenia librorum Thobis et Iudith scriptio interiit, eosque ambos ipse sanctus Hieronymus sine magno negotio convertit: « unius diei laborem arripui »; « huic libro unam lucubratiunculam dedi magis sensum e sensu quam ex verbo verbum transferens ». Revera interpretatio libri Thobis ab Hieronymo confecta admodum discrepat a lectione LXX Interpretum (codd. AB), quæ et ipsa vicissim brevior est quam codicis Sinaitici, quem hodie proximum esse arbitrantur primigeniæ scriptioni. Sed Vetus Latina propius accedit ad codicis Sinaitici textum. Libri Iudith lectio Græca bene exhibetur tribus in præcipuis formis: BAS; mss 19.108; ms 58 (similis Veteri Latinæ ac Syriaco).

Cum igitur Summus Pontifex permisisset ut in Novam Vulgatam induceretur etiam textus apud recentiores editiones adhibitus (Audientia 30 Martii 1968), Pontificia Commissio fontes elegit secundum lectionem Veteris Latinæ censuitque utendum codice Vercellensi XXII (sæc. X) pro libro Thobis et codice Bernensi (sæc. X) pro libro Iudith, quos autem contulit diligenter antea cum codicibus Latinis et Græcis proprio loco descriptis.

Liber ESTHER in Ecclesia legitur secundum duas formas canonicas. Textus Hebraicus a S. Hieronymo translatus exstat in editione Vulgata in Est 1, 1-10,3. Textus Græcus non est simplex versio, sed retractatio libri Hebraici, largiter aucta et etiam partim transformata. Partes, quæ in libro Hebraico desunt, S. Hieronymus addidit post versionem textus Hebraici (in Vulgata 10, 4–16, 24). Editio Græca condicioni Iudæorum in diaspora degentium aptata est, ut apparet in transformato decreto regio Mardochæi (8, 12 et 8, 12u-cc = Vulgata 16, 17-24). Huic mutationi congruit in versione Vetere Latina textus Græci omissio pugnæ (9, 1-2.5-19). In hac omissione et aliis lectionibus variantibus, in quibus distat a textu manu scriptis Græcis tradito, versio Vetus Latina textum Græcum primigenium conservavit. Textus autem Græcus in exemplaribus manu scriptis Græcis traditus (exceptis paucis exemplaribus manu scriptis sic dictis Lucianeis) secundum subscriptionem (10, 31 = Vulgata 11, 1) est opus Lysimachi (filii Ptolemæi Hierosolymitani), qui textum Græcum textui Hebraico assimilavit supplens omissiones. Hæc est subscriptio: « Anno quarto, regnantibus Ptolemæo et Cleopatra, attulerunt Dositheus, qui se sacerdotem et levitici generis ferebat, et Ptolemæus filius eius hanc epistulam Phurim, quam dixerunt esse (genuinam) et interpretatum esse Lysimachum Ptolemæi filium in Ierusalem ». Versioni textus Hebraici inseruntur additiones et aliæ quædam discrepantiæ editionis Græcæ (= II), quæ sunt maioris momenti, in locis eis convenientibus. Numeratio harum partium fit litteris post numeros positis. Versio autem supponit textum versionis Veteris Latinæ, exceptis duobus decretis regiis (3, 13a–g; 8, 12a-cc), in quibus interpretes difficile idioma rhetoricum non plene intellexerunt et quæ Lysimachus fere solum in 8, 12y mutavit, pro die decima quarta Adar secundum editionem Hebraicam diem decimam tertiam ponens; in 3, 13f autem conservavit diem decimam quartam, quia iam suo tempore in textu Hebraico (3, 7) dies cædi Iudæorum assignatus exciderat. Auctor Græcus diem decimam tertiam Adar in diem decimam quartam mutavit, quia secundum illum dies excidio destinatus iam ut dies festus celebrandus est (8, 12z-aa) et decreto regio (8, 12cc) pugna est impedita.

In PSALTERIO recognoscendo normæ generales, quæ in emendanda Vulgata editione obtinent, accuratius definitæ sunt et accommodatæ, respectu habito peculiaris indolis Psalterii, quod est textus pœticus, sæpe difficilis, interdum minus recte traditus, a S. Hieronymo non conversus in Latinum sed solum correctus, denique ex diuturno sæculorum usu in sacra Liturgia cotidie adhibitus.

Ad hasce singillatim normas opus est directum:

1) Textus Psalterii Vulgatæ editionis (Psalterium Gallicanum, quod dicitur) servatus est, dummodo Textum Masoreticum (TM) recte, quamvis verbum e verbo materiali quadam ratione exprimens, redderet.

2) Emendata est Vulgata editio, ubi non congruebat cum TM, qui maximam fidem haberet atque, respectu contextæ orationis, optimus esse videretur.

3) Quoties TM apparebat vel videbatur esse corruptus, et versio LXX Interpretum (quam Vulgata editio est secuta) putari poterat quasi certum sensus primitivi testimonium, lectio versionis LXX Interpretum (atque adeo etiam editionis Vulgatæ) est accepta.

4) Cum TM intellegi nequibat (sive quod erat corruptus, sive quod nobis facultas iam est adempta eum interpretandi) atque undique colligi poterat LXX Interpretes et auctores Vulgatæ editionis eum esse late interpretatos, ita tamen ut eorum versio cum contextu orationis conveniret, eiusmodi interpretatio est inducta, quamvis non esset satis perspicua (veluti in Pss 8, 2c-3a; 9, 7; 16, 3-4; 17, 13; 58, 9-10; 141, 7).

5) Cum TM corruptus apparebat et neque versio LXX Interpretum neque Vulgata editio lectionem probandam exhibebant, textus est emendatus ea ratione, ut a tcxtu Hebraico consonantico minimum deflecteret atque aptam præberet significationem.

6) Non receptæ sunt textus emendationes, quibus hic solum « melior » efficeretur, atque tantum exceptionis in modum verbo Hebraico vis, ex alia lingua Semitica deprompta, est subiecta, quod, in peculiari illo orationis contextu, lectionem magis idoneam exhibet.

7) Epitheta et appellationes Dei, veluti « Rupes », « Petra », ex usu exemplorum Græcorum Latinorumque vocabulis sunt reddita, cuius modi sunt « Refugium », « locus munitus », vel « Præsidium », « Adiutor », prout contextus verborum postulabat.

Ad linguam Latinam quod attinet, servatum est illud orationis genus, quod Vulgatæ Sacrorum Bibliorum editionis peculiare et proprium esse cognoscitur. Est enim diuturno Ecclesiæ usu probatum et, licet animum ab elegantiis oratoriis alienum eorum testetur, qui, verbum e verbo exprimentes, Græca exempla in Latinum converterunt, est tamen sanum, candidum, significans et eiusmodi, ut minus ingenium quam ipsum cor hominis suaviter tangat.

Hæ igitur proprietates præcipuæ linguæ Latinæ biblicæ, quæ data opera est condiscenda (eius enim difficultates non facile evincat, qui solum ad linguam Latinam in scholis, ut fert consuetudo, incubuerit), in Nova Vulgata editione reperiuntur:

1) Thesaurus verborum sæpe peculiarem omnino indolem præfert. Occurrunt enim:

  a) vocabula Latina, quibus auctores ethnici, quod sciamus, non usi sunt, et quæ potius ad vulgarem linguæ Latinæ rationem pertinere videntur, veluti: ablactare, approximare, contribulare, elongare (cuius verbi temporalis usus est et transitivus et intransitivus), fiducialiter, glorificare, humiliare, magnificare, subsannare, superexaltare, supersperare.

  b) Alia verba Latina in sacris Bibliis novam vim acceperunt ex nova religione novoque pietatis sensu inductis. Cuius generis sunt: adinventio, calumnia, confiteri, eructare, iniustitia, iustitia, misericordia, susceptor, sustinere, veritas, testamentum.

  c) Non pauca vocabula e Græco sunt recepta, quamvis interdum vox Latina esset in promptu, veluti diabolus (i. e. calumniator), erodius (i. e. ardea), neomenia (i.e. nova luna), nycticorax (i.e. bubo), scandalum (i. e. offendiculum), synagoga (i. e. cœtus); memoratu digna sunt verba christi et ecclesiæ (quæ idem valent atque unctus et conventus); quæ quidem vocabula, utpote cum apud LXX Interpretes inveniantur, vim habent christianæ ætati anteriorem, quæ in Latinum transiit (cfr. Ps 26, 5 « ecclesia malignantium »; Ps 105, 15: « christos meos »). Locutiones quoque singulares huc pertinent, veluti « in idipsum » (omissis testo in greco i. e. una, simul).

  d) Verba, quæ ex Hebræo sunt hausta, facile dignoscuntur. Asper autem ille Hebraismus, ex quo loco neutri generis ponitur femininum, non est receptus (cfr. Ps 27, 4, Vulg.: « unam petii a Domino, hanc requiram »; Nova Vulg.: « Unum petii a Domino, hoc requiram »).

Vocabula igitur, quæ in Novo Psalterio continentur, e verborum thesauro Sacræ Scripturæ, et maxime ipsius Psalterii, sunt deprompta, perpaucis exceptis, quæ tamen in Latinitate christiana sunt usitata (e. g.: Ps 2, 7: « decretum »). Præterea, ut grammatici sciunt, in lingua Latina posterioris ætatis sub quibusdam Psalterii vocibus est subiecta sententia, quæ haud necessario iis inerat in christiana antiquitate; cuius modi sunt: anima, exaudire, meditari.

2) Non paucæ proprietates sunt servatæ, quæ ad structuram verborum seu syntaxin spectant; e quarum genere sunt: nominativus extra structuram enuntiati positus; cfr. Ps 18, 31: « Deus impolluta via eius » (i. e. Dei via impolluta est); Ps 126, 1: « In convertendo Dominus captivitatem Sion »; genetivus auctivus, ut « cælum cælorum », « sæculum sæculi »; genetivus qualitatis, qui multo magis frequentatur quam in communi lingua Latina, e. g. Ps 78, 54: « fines sanctificationis »; geminus accusativus cum verbis dandi et ponendi, ut in Ps 2, 8: « dabo tibi gentes hereditatem tuam »; Ps 18, 12: « posuit tenebras latibulum suum »; vocula « in » cum ablativo, qua significatur instrumentum, modus, causa, ut in Ps 15, 3: « non egit dolum in lingua sua »; item vocula « et », quæ non solum est copulativa, sed etiam multiplicem habet vim e contexta oratione colligendam (causalem, explanatoriam, adversativam, consecutivam etc.); ellipsis verbi « esse », quæ ex imitatione Hebræorum multo crebrius obtinet quam in communi sermone Latino; locutiones adverbiales, i. e. usus verbi temporalis loco adverbii, e. g. Ps 126, 3: « magnificavit Dominus facere nobiscum » (quod idem valet ac: Dominus magnifice fecit nobiscum); comparativus, qui positivo addita vocula « præ » vel « super » efficitur; item superlativus, qui significatur positivo et verbo « nimis » (i.e. valde); infinitivus finalis, e. g. Ps 96, 13: « quoniam venit iudicare terram »; vox ipsa « quoniam », quæ sæpe est tantum particula affirmans, qua enuntiatum primarium inducitur.

Pernota est difficultas pertinens ad usum temporum, qui, ut in Vulgata (et apud LXX Interpretes) invenitur, sæpe nostræ cogitandi rationi obnititur. Servatum est perfectum (quamvis nonnullis tempus præsens aptius esse videretur), cum ei vis perfecti præsentis, quod dicitur, aut vis gnomica tribui poterat.

Addendum est Vulgatæ locutiones præpositionales (i. e. quæ ex imitatione Hebræorum e præpositione et nomine, loco unius præpositionis, constant), tunc solum mutatas esse, cum ad res inanimas referrentur, quod asperum quiddam sonarent, veluti « ante faciem venti » (i. e. ante ventum); quodsi de personis agebatur, non improbandus hic usus est visus.

Nec receptus est e Vulgata Hebraismus, ex quo in enuntiato relativo supervacaneum ponitur pronomen demonstrativum, e. g. Ps 68, 17: « Mons, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo ».

Liquet in locis, novam exhibentibus interpretationem, multum operæ eo esse collatum, ut sive quoad vocabula, sive quoad syntaxin, sive quoad stilum ea cum Vulgata congrueret. Quemadmodum studiosi probe noverunt, in Vulgata haud raro contingit, ut idem verbum Hebraicum non uno modo, varietatis causa, reddatur Latine. Quem morem minus secuti, annisi sumus, ut constans esset eiusdem verbi Hebraici Latina interpretatio, non ita tamen, ut ea re quasi lege devinciremur.

3) Est denique memorandum in vertendis et eligendis vocabulis Latinis rationem, ut patet, accurate ductam esse locorum ac textuum parallelorum atque etiam figurarum pœticarum, maxime chiasmi, e. g.:
  
  Ps 5, 10-11. Versus chiasmi in modum sunt dispositi: 10a-11b; 10-11a.
  Quod attinet ad Ps 5, 10, cfr. Eccli 12, 15.
  Ps 7, 13a, cfr. Dt 32, 41.
  Ps 24, 4b: 4c. Animadverte parallelismum, qui refertur ad Ex 20, 7 (bis); Dt 5, 11.
  Ps 41, 10b, cfr. Io 13, 18.
  Ps 45, 14b. Ita est in Itala.
  Ps 45, 5a, cfr. 2 Reg 9, 18.
  Ps 64, 7b, cfr. Ps 5, 10.
  Ps 115, 17, cfr. Ps 94, 17, ad verbum ‘silentii'' quod attinet.
  Ps 116, 11, ubi scriptum est ‘trepidatione', cfr. Ps 31, 23.
  Ps 132, 17-18. Animadverte chiasmum: 17a-18b; 17b–18a.
  Ps 148, 8. Verba chiasmi in modum sunt collocata, ita ut eorum vis et momentum appareant: ignis, grando || nix, fumus. Vox Hebraica qîtôr reddita est verbo ‘fumi', quod, propter parallelismum, congruit cum igne, eo vel magis quod ipsum verbum eiusque etymon in lingua Hebraica (cfr. Gn 19, 28) et in ceteris sermonibus Semiticis numquam vim habent ‘nebulæ', sed solum ‘fumi', ex igne vel ture exorti.
  Textus libri ECCLESIASTICI, seu SIRACIDIS, præter versionem Veteris Latinæ, tribus quoque his præcipuis, quæ sequuntur, formis ad nos pervenit:

a) Græca prior (Gr I = textus codicum maiusculorum, qui brevior est); Græca altera (Gr II = textus codicum minusculorum, qui amplior est);

b) Hebraica (H = fragmenta maiora Genizæ Memphidis; fragmenta minora Qumran et Masada; testimonia, quæ apud auctores Iudaicos inveniuntur);

c) Syriaca (Syr), quæ translatio est e textu Hebraico ac, præter Veterem Latinam, maiore auctoritate gaudet quam ceteræ antiquæ versiones.

Nulla autem ex dictis formis directe a primigenio textu procedit; immo nec H nec Syr integre ad nos pervenerunt. Propterea nulla ex ipsis præ ceteris magis valere aut eminentiore auctoritate pollere, sed unaquæque seorsim exstare atque per se ipsa solum modo expendenda esse videtur.

Quibus omnibus spectatis, consequitur ut minime effici possit — nec fieri umquam poterat — quælibet textus primigenii critica instauratio. Hoc unum igitur faciendum putavimus: Latinam (La) scilicet versionem suscipere quasi normam, seu quasi textum sui iuris, eamque recognoscere iuxta quidem principia pro Nova Vulgata decreta, absque tamen necessitate eam plane accommodandi ad formam sive textus Græci (I vel II) sive textus Hebraici, cum discrepantiæ inter La et Gr vel H, quæ identidem occurrunt, habendæ sint variæ lectiones alicuius saltem auctoritatis, non vcro simpliciter mendosæ lectiones, quæ sint corrigendæ.

Atqui hoc præsertim curavimus, ut scilicet:

a) cum versus quidam in La tantum invenirentur, vel præsertim ex Gr II viderentur derivati, iidem signarentur respective nota La, vel Gr II, sequente numero capitis et versus;

b) cum duplicationes quædam evidentes repetitiones aliorum versiculorum vel pericoparum evasissent, ipsæ simpliciter delerentur;

c) cum autem de duplicationibus verborum ageretur, i. e. cum terminus quidam textus Græci (Gr) vel textus Hebraici (H) duobus aut pluribus synonymis expressus videretur, tunc, pro certo non semper habentes simpliciorem formam Gr vel H primigeniam esse, servandam mallemus formam La, nisi forte sensus ipse aut alia evidentiæ causa emendationem exigeret vel suaderet;

d) deinde cum La corrupta clare videretur ex falsa lectione vel ex detorto sensu eaque corrigi posset adiuvante Gr aut H vel etiam eiusdem La opportune codices comparando, tunc emendatio fieret;

e) item denique, cum La obscuritate laboraret sensumque prorsum deteriorem quam Gr vel H vel Syr offerret.

Ad nomina Dei quod attinet — Deus, Dominus, Altissimus, Sanctus, Excelsus — quæ ne in aliis quidem libris LXX Interpretum constanter ad verbum redduntur ex originali Masoretico, ea servavimus, nonnulla facta exceptione, sicut in La tradita sunt.

Ad rationem criticam textus quod pertinet, in libris PROPHETARUM peculiares notæ habentur, quarum quædam omnibus plus minusve sunt communes (ut, verbi gratia, propensio illa quæ propria videtur esse vetustiorum Christianarum versionum, qua messianice textum interpretandi amplificatur via), aliæ vero uniuscuiusque libri sunt propriæ (ut, verbi gratia, exsistentia, interdum frequentior, locorum corruptorum in textu primigenio vel in versionibus: quod quidem præsertim patet in ultimis capitibus libri Ezechielis et apud aliquos Prophetarum minorum, apud scilicet Osee, Michæam, Habacuc, Zachariam).

Ad hanc recognitionem conficiendam liquet in promptu fuisse, tamquam fundamentum, textum primigenium (= TM) et Vulgatam versionem (= Vg); sed etiam ad Septuaginta Interpretum versionem (= Gr) admodum spectatum est pro antiquitate eiusque acceptione apud Christianos sermonis Græci necnon pro auctoritate, quam habuit in aliis conficiendis translationibus; eadem tamen, ad Prophetas, præsertim Isaiam, quod attinet, nimiam libertatem nonnumquam ostendit. Perpensæ quoque et adhibitæ sunt versiones Aramaica, seu quam vocant Targum (= Targ), Syriaca (= Syr), Aquilæ (= Aq), Symmachi (= Sym) et Theodotionis (Theod), et aliæ (ut « Quinta » in Mich 5, 6 et Hexaplorum transcriptio in Is 26, 3). Præterea fieri non potuit, ut, copiosis ad textum criticis notis spectatis, sancti Hieronymi commentarii præterirentur. Denique in Epistula Ieremiæ seu Baruch 6 — iuxta quidem non paucos doctos viros — accepta est emendatio (v. 71), cuius vis ex alicuius Semitici (Hebraici) exemplaris coniectura desumenda videtur.

Ex Deserti Iudæ codicibus perpauca deduci possunt; copiosa enim fragmenta librorum propheticorum eorumque commentariorum aliqua tantum vocabula plerumque referunt, nec eadem semper certa fide leguntur. Commentarius, seu Pesher (= 1QpHab), in primum et secundum caput libri Habacuc usui fuit in Hab 1, 11.17; 2, 5.6.16. Aliter res se habet quoad librum Isaiæ, qui in duobus codicibus reperitur, quorum unus integer est (= 1QIsa), alter autem mutilus (= 1QIsb). Nam hæc pretiosa testimonia, sive per se ipsa sive in aliquo innixa ex antiquis versionibus, effecerunt ut nonnullarum lectionum certior — quod in bona spe esse videtur — restitutio haberetur quam lectionum, quæ in TM traditæ sunt (cfr. Is 11, 6; 14, 30; 21, 8; 23, 10; 29, 5; 33, 8; 37, 20. 25. 27; 40, 17; 48, 11; 49; 17; 53, 9. 11); et in quibusdam locis 1Qisa cum omnibus fere antiquis lectionibus concinit (cfr. Is 16, 4; 18, 7; 19, 18; 21, 9; etc.).

Si quis præcipuarum suetarumque Vulgatæ editionum quandam inter se collationem statuere conetur, ad hanc conclusionem facile perveniet: variationes quidem in MACCABæORUM libris frequentes sunt — fortasse frequentiores — perpaucum tamen novi reapse invenitur. Sanctus Hieronymus nec in Latinum sermonem vertendos Maccabæorum libros ipse curavit nec ullam eorum translationem recognovit aut emendavit. Is enimvero de rebus, quæ in iisdem libris continentur nonnumquam mentionem facit, hanc etiam adhibens locutionem in quodam loco: Hoc enim Scriptura commemorat; attamen ipsemet expresse confitetur se Maccabæorum libros neglexisse: eorum enim nullum versiculum directe unquam protulit. Præterea quod de libro primo affirmat, eius scilicet exstare textum primigenium Hebraicum, hoc potius quam ex cognitione directa fortasse ex Origine coniecit; quam sententiam ea verba significare videntur, quæ in « Prologo galeato « leguntur: Maccabæorum primum librum, Hebraicum repperi.

Verumtamen textus a Vulgata et inter se discordes iam pridem cognoscebantur; exinde plures vetustiores Latinas versiones exstitisse putabatur. Nunc autem, præsertim post a Donatiano De Bruyne edita studia, illa certior esse videtur opinio, quæ unam defendit fuisse versionem, eamque ad nos per plurimas recensiones pervenisse. Ex quibus ob nonnullas peregrinas et aberrantes lectiones non parum stuporis in mentem ingerit recensio Bononiensis (= B) itemque Vulgata. In hac igitur perficienda recognitione, quotiescumque Vulgata versio vel nimio arbitrio Græcum textum interpretari vel omnino ab eodem differre videbatur, tunc emendatio plerumque est confecta verbis et pericopis ex ceteris recensionibus desumptis, præsertim Lugdunensi (= L) et Ambrosiana (= P). Denique ad emendationes definiendas Græcus textus adhibitus est, quem critice paraverunt et in lucem ediderunt Vernerius Kappler et Robertus Hanhart (Gottingæ 1959/1967); in dubiis tamen quibusdam exsolvendis non parum etiam profuit editio Alfredi Rahlfs (Stutgardiæ 1962).

Novum Testamentum

EVANGELIORUM editioni propositum est, ut versio Latina Vulgatæ, quæ dicitur, Scripturæ Sacræ ad textum Græcum, ut hodie critica arte est restitutus, quam maxime conformaretur. Quem admodum olim S. Hieronymus, Damasi Papæ mandato, Latinum Evangeliorum textum recognovit et emendavit secundum codices Græcos, qui essent antiquissimi ac dignissimi fide, ita nunc Pontificia Commissio pro Nova Vulgata Sacrorum Bibliorum editione textum ab eodem S. Hieronymo rctractatum, ad reperta artis textus critice pervidendi, quæ nunc obtinet, accommodavit.

Ut norma et archetypus sumptus est textus Græcus Novi Testamenti editus, inde ab anno 1966 cura nonnullarum Societatum biblicarum, a Conrado Aland, M. Black, C. Martini, B. Metzger, A. Wickgren, qui nostris temporibus, communi consensione, summam habet auctoritatem.

Ipse vero, qui recognitus est, textus Latinus continetur Bibliis Sacris iuxta Vulgatam Versionem estque anno 1969 a Sodalitate Biblica Virtembergensi, Stutgardiæ sedem habente, foras datus, adiuvantibus B. Fischer, I. Gribomont, H.F.D. Sparks, W. Thiele et R. Weber; qui auctores expetierunt atque conisi sunt, ut ipsum exemplum S. Hieronymi nobis præberent.

In quo recognoscendo ea servata est methodus, ut textus Latinus cum Græco, ex criticæ artis præceptis certo vel saltem probabili, quam maxime concineret; qua in re eo progressi sumus, ut quantum fieri posset, locutiones Græcas ad verbum exprimeremus, earum veluti imaginem efficientes, atque normam S. Hieronymi excederemus, qui sæpe emendationibus abstinuit, ne legentium animos turbaret; ait enim ipse: Ne multum (evangelia) a lectionis Latinæ consuetudine discreparent, ita calamo imperavirnus ut, his tantum quæ sensum videbantur mutare correctis, reliqua manere pateremur ut fuerant (Præf. ad papam Damasum).

Hoc autem modo conati sumus proprietates quoque, ad stilum cuiusque Evangelistæ pertinentes, quam accuratissime exhibere atque nonnullas rationes sive historicas sive theologicas, quæ in eodem textu inveniuntur, in sua luce collocare, non tamen peculiaria illa præcepta Latinitatis biblicæ-christianæ neglegentes, cuius indoles supra, ubi de Psalterio agitur, breviter est descripta.

In quem sermonem Latinum, ut notum est, non pauci recepti sunt et inserti Semitismi, quos quidem veluti certum thesaurum verborum locutionumque servavimus, nisi obscuritatem ingererent (e. g. « filii sponsi »); item curæ fuit, ut idiotismi et quæ usum populi proprium redolerent, retinerentur; tamen particulæ quod, quia, quibus tantummodo illud hoti Græcorum prorsus recitativum, ut aiunt, et supervacaneum redditur, expungerentur.

In seligendis vero lectionibus, quæ apud criticos in controversia versantur, editionem Conradi Aland eiusque sociorum sumus ex more secuti, si hæc duo excipiuntur: cum enim lectio aliqua in textu Conradi Aland ut incerta (parenthesi interclusa), sed ut certa in Vulgata editione occurrebat, accepta est lectio eiusdem Vulgatæ (e. g. Mc 1, 1); cum vero codices Vulgatæ lectionem quandam non exhibebant, quam tamen Conradus Aland eiusque socii in suam editionem ut possibilem vel probabilem (parenthesi interclusam) induxerant, Vulgatam secuti sumus (e. g. Mc 15, 12) eo consilio, ut huius indoles quasi magni ponderis testis, ad textum quod attinet, servaretur.

Lectio vero Latina, quoties ab editione Conradi Aland discrepabat, in apparatu critico, quem vocant, posita est: a qua tamen norma defleximus in fine Evangelii secundum Marcum (16, 9-20), in loco quo de sudore sanguinis agitur (Lc 22, 43-44), in narratione de muliere adultera (Io 8, 1-11); in extrema tamen pagina annotatur locos eiusmodi a criticis in quæstionem esse vocatos. Ad eundem textum Latinum quod pertinet, propter stilum et ob practicas causas interdum adducti sumus ut locutionem quandam Vulgatæ Xystinæ-Clementinæ, quæ appellatur, diuturno usu probatam, locutioni editionis criticæ Stutgardiensis præferremus (veluti Mt 9, 38; Mc 4, 7; Lc 11, 28 etc.); item nonnullæ lectiones propriæ editionis Xystinæ–Clementinæ, in quibusdam codicibus propositæ, sed editione sive Conradi Aland sive Vulgatæ Stutgardiensis reiectæ, in apparatum criticum ut notatione dignæ sunt relatæ (e. g. Mt 23, 14; Lc 9, 55–56).

Quod ad nomina et scribendi attinet rationem, formam secuti sumus, quæ esset usitatissima et nostra ætate potissimum vigeret.

Legentes cum gaudio accipient sive editionem criticam textus Græci Novi Testamenti a Conrado Aland eiusque sociis confectam, sive textum Vulgatæ Stutgardiensis, sive retractationem criticam eiusdem, a Pontificia Commissione pro Nova Vulgata Sacrorum Bibliorum editione peractam, opus fuisse socium idque œcumenicum virorum hac in re peritorum.

Ad ACTUS APOSTOLORUM quod attinet, dum Græcitas emendatiore forma peracta est, Latinitas versionis Vulgatæ duriore stilo ab ignoto nobis auctore confecta est. Cuius libri cum textualis retractatio opera S. Hieronymi non haberetur, eo factus est recensionis labor magis necessaríus et arduus.

Ad hanc quoque recognitionem efficiendam, textum Græcum qui a C. Aland eiusque sociis critice apparatus est, tamquam archetypum sumpsimus; pro textu vero Latino princeps exemplar nobis fuit critica editio Vulgatæ Stutgardiæ anno 1969 prolata.

EPISTULARUM tum S. PAULI tum CATHOLICARUM textus Latinus est prorsus eadem ratione ac via recognitus, quibus Evangelia; idque eo consilio ut cum exemplari Græco, criticæ artis ope statuto, quam maxime congrueret atque concineret.

Cum tamen hanc N. T. partem, ut plerique docti censent nosque ipsi experti sumus, beatus Hieronymus non recensuerit — quæ quidem est una e causis cur textus Epistularum N. T. alicubi obscurus et perplexus appareat — idcirco nobis textus Latinus Vulgatus satis corrigendus fuit, quem et emendavimus et immutavimus quoties aut critica ratio textus, aut philologia, aut exegesis poscerent.

Qua in re simul ea studiosius considerata sunt, quæ Latini codices et antiquorum scriptorum christianorum, in primisque Hieronymi commentationes tradiderunt, simul etiam iis scientiæ subsidiis adhibitis, quæ hæc nostra intulit ætas; ut non solum emendationes criticæ artis fundamento niterentur, sed etiam cum illa lingua ac genere dicendi apte cohærerent, quæ antiquæ Ecclesiæ propria sunt.

Textus Græcus libri APOCALYPSIS, ut compertum est, Hebraismis et solœcismis redundat; eius autem Latina versio, diligenter sane, licet mendose aliquando, peracta est, cum et elocutionem emendare et verborum flexionem efficere conaretur, ut primigenius textus in recto vividoque Latino sermone redderetur. Etiam huius libri cum textualis retractatio opera S. Hieronymi non haberetur, eo factus est recensionis labor magis necessarius et arduus.