Biblia Sacra

Liber Leviticus

CAPUT 4

4:1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

4:2 Loquere filiis Isræl: Anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini, quæ præcepit ut non fierent, quippiam fecerit,

4:3 si sacerdos, qui est unctus, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino sacrificium pro peccato;

4:4 et adducet illum ad ostium tabernaculi conventus coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum coram Domino.

4:5 Hauriet quoque sacerdos unctus de sanguine vituli inferens illum in tabernaculum conventus;

4:6 cumque intinxerit digitum in sanguinem, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii;

4:7 ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi coram Domino, quod est in tabernaculo conventus; omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.

4:8 Et omnem adipem vituli pro peccato auferet tam eum, qui operit vitalia, quam omnem, qui vitalibus adhæret,

4:9 duos renunculos et adipem, qui est super eos iuxta ilia, et reticulum iecoris, quem iuxta renunculos, auferet,

4:10 sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum; et adolebit ea sacerdos super altare holocausti.

4:11 Pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo,

4:12 totum vitulum efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent; incendetque eum super lignorum struem igne: in loco effusorum cinerum cremabitur.

4:13 Quod si omnis cœtus Isræl ignoraverit, et res abscondita fuerit ab oculis congregationis, feceritque quod contra mandatum Domini est et deliquerit,

4:14 et postea intellexerit peccatum suum, offeret congregatio vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi conventus.

4:15 Et ponent seniores cœtus populi manus super caput eius coram Domino, immolatoque vitulo in conspectu Domini,

4:16 inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine eius in tabernaculum conventus,

4:17 tincto digito aspergens septies contra velum;

4:18 ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo conventus. Reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi conventus;

4:19 omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare.

4:20 Sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit de vitulo pro peccato; sic faciet ei. Expiante eos sacerdote, propitius erit Dominus.

4:21 Ipsum autem vitulum efferet extra castra atque comburet sicut et priorem vitulum: sacrificium pro peccato est congregationis.

4:22 Si peccaverit princeps et fecerit unum ex omnibus per ignorantiam, quod Domini Dei sui lege prohibetur, deliqueritque,

4:23 aut indicatum ei fuerit peccatum suum, offeret hostiam Domino hircum de capris immaculatum

4:24 ponetque manum suam super caput eius et immolabit eum in loco, ubi solet mactari holocaustum coram Domino: sacrificium pro peccato est.

4:25 Et tinguat sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato ponetque super cornua altaris holocausti et reliquum fundet ad basim eius.

4:26 Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet; expiabitque eum a peccato eius, ac dimittetur ei.

4:27 Quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terræ, ut faciat quidquam ex his, quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat,

4:28 aut indicatum ei fuerit peccatum suum, offeret capram immaculatam;

4:29 ponetque manum super caput hostiæ pro peccato et immolabit eam in loco holocausti.

4:30 Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et ponet super cornua altaris holocausti et reliquum fundet ad basim eius.

4:31 Omnem autem auferens adipem, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino, expiabitque eum, et propitius erit Dominus.

4:32 Sin autem de ovibus obtulerit victimam pro peccato, adducet agnam immaculatam;

4:33 ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco, ubi solent holocaustorum cædi hostiæ.

4:34 Sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et ponens super cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius.

4:35 Omnem quoque auferens adipem, sicut auferri solet adeps agni, qui immolatur pro pacificis, cremabit in altari super incensis Domini; expiabitque eum et peccatum eius, et dimittetur illi.