Biblia Sacra

Liber Leviticus

CAPUT 27

27:1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

27:2 Loquere fi liis Isræl et dices ad eos: Homo, qui votum fecerit et spoponderit Deo animas, sub æstimatione dabit pretium:

27:3 si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii;

27:4 si mulier, triginta.

27:5 A quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos, femina decem;

27:6 ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque sicli, pro femina tres;

27:7 sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos, femina decem.

27:8 Si pauper fuerit et æstimationem reddere non valebit, sistet eum coram sacerdote, et quantum ille æstimaverit et viderit posse reddere, tantum dabit.

27:9 Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit

27:10 et mutari non poterit, id est nec melius malo nec peius bono. Quod si mutaverit, et ipsum quod mutatum est et illud pro quo mutatum est, consecratum erit Domino.

27:11 Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur ante sacerdotem,

27:12 qui diiudicans utrum bonum an malum sit, sicut statuet pretium, sic erit.

27:13 Quod si redimere illud voluerit is qui offert, addet supra æstimationem quintam partem.

27:14 Homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit, et iuxta pretium, quod ab eo fuerit constitutum, stabit.

27:15 Sin autem ille, qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem æstimationis supra et habebit domum.

27:16 Quod si agrum possessionis suæ voverit et consecraverit Domino, iuxta mensuram sementis æstimabitur pretium: si triginta homer hordei seritur terra, quinquaginta siclis æstimabitur argenti.

27:17 Si statim ab anno iobelei voverit agrum, quanto valere potest, tanto æstimabitur.

27:18 Sin autem post aliquantum temporis, supputabit ei sacerdos pecuniam iuxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad iobeleum, et detrahetur ex pretio.

27:19 Quod si voluerit redimere agrum ille, qui voverat, addet quintam partem æstimatæ pecuniæ et possidebit eum.

27:20 Sin autem noluerit redimere, sed alteri cuilibet vendiderit, ultra redimi non poterit;

27:21 sed, cum iobelei venerit dies, sanctum erit Domino sicut ager anathematis; sacerdotis erit possessio eius.

27:22 Quod si agrum emptum, qui non est de possessione maiorum, sanctificare voluerit Domino,

27:23 supputabit ei sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium, quod dabit ille, qui voverat, in ipso die ut sanctum Domino.

27:24 In anno autem iobelei revertetur ager ad priorem dominum, qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suæ.

27:25 Omnis æstimatio siclo sanctuarii ponderabitur; siclus viginti gera habet.

27:26 Primogenita, quæ de animalibus ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos sive ovis fuerit, Domini sunt.

27:27 Quod si immundum est animal, redimet, qui obtulit, iuxta æstimationem et addet quintam partem pretii; si redimere noluerit, vendetur quanto fuerit.

27:28 Omne anathema, quod aliquis vir consecrat Domino de omni possessione sua, sive homo fuerit sive animal sive ager, non veniet nec redimi poterit; quidquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino.

27:29 Et omnis homo, qui ut anathema offertur, non redimetur, sed morte morietur.

27:30 Omnes decimæ terræ sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt, sanctum Domino.

27:31 Si quis autem voluerit redimere aliquid de decimis suis, addet quintam partem.

27:32 Omnes decimæ boves et oves et capræ, quæ sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, erit sanctum Domino.

27:33 Non discernetur inter bonum et malum nec altero commutabitur; si quis mutaverit, et quod mutatum est et pro quo mutatum est, sanctum erit et non redimetur.

27:34 Hæc sunt præcepta, quæ mandavit Dominus Moysi ad filios Isræl in monte Sinai.