Biblia Sacra

Liber Leviticus

CAPUT 26

26:1 Non facietis vobis idolum et sculptile nec lapidem eri getis nec imaginem sculptam in petra ponetis in terra vestra, ut adoretis eam. Ego enim sum Dominus Deus vester.

26:2 Custodite sabbata mea et pavete sanctuarium meum. Ego Dominus.

26:3 Si in præceptis meis ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea,

26:4 dabo vobis pluvias temporibus suis, et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur.

26:5 Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem; et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra.

26:6 Dabo pacem in finibus vestris, dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit per terminos vestros.

26:7 Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis gladio.

26:8 Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum ex vobis decem milia; cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio.

26:9 Respiciam vos et crescere faciam; multiplicabimini, et firmabo pactum meum vobiscum.

26:10 Comedetis vetusta congregata priorum messium; et vetera, novis supervenientibus, proicietis.

26:11 Ponam habitaculum meum in medio vestri, et non abominabitur vos anima mea.

26:12 Ambulabo inter vos et ero vester Deus, vosque eritis populus meus.

26:13 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægyptiorum, ne serviretis eis, et qui confregi vectes iugi vestri, ut incederetis erecti.

26:14 Quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata hæc,

26:15 si spreveritis leges meas, et iudicia mea contempserit anima vestra, ut non faciatis omnia, quæ a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum,

26:16 ego quoque hæc faciam vobis: visitabo vos in terrore repentino, in tabe et ardore, qui conficiant oculos et consumant animam, frustra seretis sementem, quæ ab hostibus devorabitur.

26:17 Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris et subiciemini his, qui oderunt vos, et fugietis, nemine persequente.

26:18 Sin autem nec sic obœdieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra

26:19 et conteram superbiam duritiæ vestræ. Daboque cælum vobis desuper sicut ferrum et terram æneam.

26:20 Consumetur incassum robur vestrum: non proferet terra germen, nec arbores poma præbebunt.

26:21 Si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me, addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra;

26:22 emittamque in vos bestias agri, quæ absque liberis vos faciant et deleant pecora vestra et ad paucitatem vos redigant, desertæque fiant viæ vestræ.

26:23 Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi,

26:24 ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter peccata vestra.

26:25 inducamque super vos gladium ultorem fœderis mei; cumque confugeritis in urbes vestras, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini hostium manibus.

26:26 Postquam confregero vobis baculum panis, coquent decem mulieres in uno clibano panem vestrum et reddent eum ad pondus, et comedetis et non saturabimini.

26:27 Sin autem nec per hæc audieritis me, sed ambulaveritis contra me,

26:28 et ego incedam adversus vos in furore contrario; et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra,

26:29 ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum.

26:30 Destruam excelsa vestra et thymiamateria confringam et ponam cadavera vestra super cadavera idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea,

26:31 in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum.

26:32 Disperdamque terram vestram; et stupebunt super ea inimici vestri, cum habitatores illius fuerint.

26:33 Vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium; eritque terra vestra deserta et civitates dirutæ.

26:34 Tunc placebunt terræ sabbata sua cunctis diebus solitudinis suæ; quando fueritis in terra hostili, sabbatizabit et sabbata sua supplebit.

26:35 Cunctis diebus solitudinis sabbatizabit, eo quod non requieverit in sabbatis vestris, quando habitabatis in ea.

26:36 Et, qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium; terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium; cadent, nullo persequente.

26:37 Et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes, nemine persequente. Nemo vestrum inimicis audebit resistere.

26:38 Peribitis inter gentes, et hostilis vos terra consumet.

26:39 Quod si et de vobis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis in terris inimicorum vestrorum et propter peccata patrum suorum cum ipsis tabescent.

26:40 Et confitebuntur iniquitates suas et maiorum suorum, quibus prævaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi,

26:41 ut et ego ambularem contra eos et inducerem illos in terram hostilem; vel tunc humiliabitur incircumcisum cor eorum, et tunc expiabunt pro impietatibus suis.

26:42 Et recordabor fœderis mei, quod pepigi cum Iacob et Isaac et Abraham. Terræ quoque memor ero,

26:43 quæ, cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis patiens solitudinem propter illos. Ipsi vero expiabunt pro peccatis suis, eo quod abiecerint iudicia mea et leges meas despexerint.

26:44 Et tamen, etiam cum essent in terra hostili, non penitus abieci eos neque sic despexi, ut consumerentur, et irritum facerem pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus, Deus eorum.

26:45 Et recordabor eis fœderis cum maioribus, quos eduxi de terra Ægypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus.

26:46 Hæc sunt iudicia atque præcepta et leges, quas dedit Dominus inter se et inter filios Isræl in monte Sinai per manum Moysi.