Biblia Sacra

Liber Leviticus

CAPUT 24

24:1 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:

24:2 Præcipe fi liis Isræl, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas candelabri iugiter.

24:3 Extra velum testimonii in tabernaculo conventus parabit illud Aaron a vespere usque ad mane coram Domino iugiter, ritu perpetuo in generationibus vestris.

24:4 Super candelabro mundissimo parabit lucernas semper in conspectu Domini.

24:5 Accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas,

24:6 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues.

24:7 Et pones super ambas strues tus lucidissimum, ut sit panis in memoriale, incensum Domino.

24:8 Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Isræl; fœdus sempiternum.

24:9 Eruntque Aaron et filiorum eius, ut comedant eos in loco sancto, quia sanctum sanctorum est ei de incensis Domini; iure perpetuo.

24:10 Ecce autem egressus filius mulieris Isrælitis, quem pepererat de viro Ægyptio inter filios Isræl, iurgatus est in castris cum viro Isrælita.

24:11 Cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei, adductus est ad Moysen; vocabatur autem mater eius Salomith filia Dabri de tribu Dan.

24:12 Miseruntque eum in custodiam, donec nossent quid iuberet Dominus.

24:13 Qui locutus est ad Moysen dicens:

24:14 Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes, qui audierunt, manus suas super caput eius, et lapidet eum cœtus universus.

24:15 Et ad filios Isræl loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum;

24:16 et, qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis cœtus, sive ille peregrinus sive civis fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.

24:17 Qui percusserit et occiderit hominem, morte moriatur.

24:18 Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est animam pro anima.

24:19 Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei:

24:20 fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet; qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.

24:21 Qui percusserit iumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, morietur.

24:22 Æquum iudicium sit inter vos, sive peregrinus sive civis peccaverit; quia ego sum Dominus Deus vester.

24:23 Locutusque est Moyses ad filios Isræl, et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Isræl, sicut præceperat Dominus Moysi.