Biblia Sacra

Liber Leviticus

CAPUT 23

23:1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:

23:2 Loquere filiis Isræl et dices ad eos: Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis conventus sanctos; hæ sunt feriæ meæ.

23:3 Sex diebus facietis opus; dies septimus sabbatum requiei est, conventus sanctus; omne opus non facietis; sabbatum est Domino in cunctis habitationibus vestris.

23:4 Hæ sunt ergo feriæ Domini, conventus sancti, quas celebrare debetis temporibus suis.

23:5 Mense primo, quarta decima die mensis, ad vesperum Pascha Domini est.

23:6 Et quinta decima die mensis huius sollemnitas Azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.

23:7 Die primo erit vobis conventus sanctus; omne opus servile non facietis in eo,

23:8 sed offeretis incensum Domino septem diebus. Die autem septimo erit conventus sanctus, nullumque servile opus facietis in eo.

23:9 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

23:10 Loquere filiis Isræl et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulum spicarum primitias messis vestræ ad sacerdotem,

23:11 qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis; altero die sabbati sanctificabit illum.

23:12 Atque in eodem die, quo manipulum consecrabitis, facietis agnum immaculatum anniculum in holocaustum Domino,

23:13 et oblationem cum eo duas decimas similæ conspersæ oleo in incensum Domino odoremque suavissimum et libamentum eius vini quartam partem hin.

23:14 Panem et grana tosta farrem recentem non comedetis ex segete usque ad diem, qua offeretis ex ea munus Deo vestro. Præceptum est sempiternum generationibus vestris in cunctis habitaculis vestris.

23:15 Numerabitis vobis ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum elationis, septem hebdomadas plenas

23:16 usque ad alteram diem expletionis hebdomadæ septimæ, id est quinquaginta dies; et sic offeretis oblationem novam Domino

23:17 ex habitaculis vestris panes elationis duos de duabus decimis similæ fermentatæ, quos coquetis in primitias Domino;

23:18 offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos, et erunt holocaustum Domino cum oblatione similæ et libamentis suis in odorem suavissimum Domino.

23:19 Facietis et hircum in sacrificium pro peccato duosque agnos anniculos, hostias pacificorum.

23:20 Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cum duobus agnis sanctum erunt Domino in usum sacerdotis.

23:21 Et vocabitis hoc ipso die conventum, conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis generationibus vestris.

23:22 Cum autem metatis segetem terræ vestræ, non secabis eam usque ad oram agri nec remanentes spicas colliges, sed pauperibus et peregrinis dimittes eas. Ego Dominus Deus vester.

23:23 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

23:24 Loquere filiis Isræl: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis requies, memoriale, clangentibus tubis, conventus sanctus.

23:25 Omne opus servile non facietis in eo et offeretis incensum Domino.

23:26 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

23:27 Attamen decimo die mensis huius septimi dies Expiationum est, conventus sanctus erit vobis; affligetisque animas vestras in eo et offeretis incensum Domino.

23:28 Omne opus non facietis in tempore diei huius, quia dies expiationum est in expiationem vestram coram Domino Deo vestro.

23:29 Omnis anima, quæ afflicta non fuerit die hoc, peribit de populis suis;

23:30 et,quæ operis quippiam fecerit die hac, delebo eam de populo suo.

23:31 Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vestris generationibus in cunctis habitationibus vestris.

23:32 Sabbatum requietionis est vobis, et affligetis animas vestras; die nono mensis a vespero usque ad vesperum servabitis sabbatum vestrum.

23:33 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:

23:34 Loquere filiis Isræl: Quinto decimo die mensis huius septimi erit festum Tabernaculorum septem diebus Domino.

23:35 Die primo conventus sanctus, omne opus servile non facietis in eo;

23:36 septem diebus offeretis incensum Domino. Die octavo conventus sanctus erit vobis et offeretis incensum Domino; est enim cœtus: omne opus servile non facietis.

23:37 Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis conventus sanctos, offeretisque in eis incensum Domino, holocausta et oblationes similæ, sacrificia et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei;

23:38 præter sabbata Domini donaque vestra et omnia, quæ offeretis ex voto vel quæ sponte tribuetis Domino.

23:39 Sed quinto decimo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terræ, celebrabitis festum Domini septem diebus; die primo et die octavo erit requies.

23:40 Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimos spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et lætabimini coram Domino Deo vestro.

23:41 Celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum: legitimum sempiternum erit generationibus vestris. Mense septimo festum celebrabitis

23:42 et habitabitis in umbraculis septem diebus; omnis, qui de genere est Isræl, manebit in tabernaculis,

23:43 ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Isræl, cum educerem eos de terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester.

23:44 Locutusque est Moyses super sollemnitatibus Domini ad filios Isræl.