Biblia Sacra

Liber Leviticus

CAPUT 22

22:1 Locutus quoque est Dominus ad Moysen dicens:

22:2 Loquere ad Aaron et ad filios eius, ut caveant ab his, quæ consecrata sunt filiorum Isræl, et non contaminent nomen sanctum meum, quæ ipsi offerunt mihi. Ego Dominus.

22:3 Dic ad eos pro posteris vestris: Omnis homo, qui accesserit de omni stirpe vestra ad sancta, quæ consecraverunt filii Isræl Domino, in immunditia sua, peribit coram me. Ego Dominus.

22:4 Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus aut patiens fluxum, non vescetur de his, quæ sanctificata sunt, donec sanetur. Qui tetigerit omne, quod immundum est ex mor tuo, vel vir, ex quo egreditur semen,

22:5 et qui tangit reptile, quo polluitur, vel hominem, quo polluitur qualibet immunditia illius,

22:6 immundus erit usque ad vesperum et non vescetur his, quæ sanctificata sunt; sed cum laverit carnem suam aqua,

22:7 et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est.

22:8 Morticinum et dilaceratum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego Dominus.

22:9 Custodient præceptum meum, ut non habeant super illo peccatum et propterea moriantur, cum polluerint illud; ego Dominus, qui sanctifico eos.

22:10 Omnis alienigena non comedet de sanctificatis, inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis.

22:11 Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus eius fuerit, hi comedent ex eis.

22:12 Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de muneribus, quæ sanctificata sunt, non vescetur;

22:13 sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui, sicut puella consueverat, aletur cibo patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eo non habet potestatem.

22:14 Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo, quod comedit, et dabit sacerdoti sanctificatum.

22:15 Nec contaminabunt sanctificata filiorum Isræl, quæ tamquam munus offerunt Domino,

22:16 ne inducant super eos iniquitatem delicti, cum illi sanctificata sua comederint. Ego Dominus, qui sanctifico.

22:17 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:

22:18 Loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Isræl dicesque ad eos: Homo de domo Isræl et de advenis, qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domino,

22:19 in beneplacitum pro vobis offeratur masculus immaculatus ex bobus et ex ovibus et ex capris;

22:20 si maculam habuerit, non offeretis, quia non erit vobis acceptabile.

22:21 Homo, qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens vel sponte offerens tam de bobus quam de ovibus immaculatum offeret, ut acceptabile sit; omnis macula non erit in eo.

22:22 Si cæcum fuerit, si fractum, si mutilum, si verrucam habens aut scabiem vel impetiginem, non offeretis ea Domino nec in incensum dabitis ex eis super altare Domino.

22:23 Bovem et ovem deformem et debilem voluntarie offerre potes; votum autem ex his solvi non potest.

22:24 Omne animal, quod vel contritis vel tusis vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis.

22:25 De manu alienigenæ non offeretis cibum Dei vestri ex omnibus his animalibus, quia corrupta et maculata sunt omnia; non erunt in beneplacitum pro vobis.

22:26 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

22:27 Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suæ; die autem octavo et deinceps erunt acceptabile munus incensi Domino.

22:28 Sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis.

22:29 Si sacrificaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, sacrificabitis, ut possit esse placabilis.

22:30 Eodem die comedetis eam; non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus.

22:31 Custodite mandata mea et facite ea. Ego Dominus.

22:32 Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Isræl. Ego Dominus, qui sanctifico vos

22:33 et eduxi de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus.