Biblia Sacra

Liber Leviticus

CAPUT 2

2:1 Anima cum obtulerit oblationem sacrificii farinæ Domino, simila erit eius oblatio, fundetque super eam oleum et ponet tus

2:2 ac deferet ad filios Aaron sacerdotes, tolletque ex eo pugillum plenum similæ et olei ac totum tus, et sacerdos adolebit memoriale super altare, incensum odoris suavissimi Domino.

2:3 Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum eius: sanctum sanctorum de incensis Domini.

2:4 Cum autem obtuleris sacrificium similæ coctum in clibano: de simila erunt panes, scilicet absque fermento conspersi oleo et lagana azyma oleo lita;

2:5 si oblatio tua fuerit de sartagine, simila erit, conspersa oleo et absque fermento;

2:6 divides eam minutatim et fundes super eam oleum: oblatio similæ est.

2:7 Sin autem de frixorio fuerit sacrificium, æque simila oleo conspergetur.

2:8 Et deferes oblationem ex his Domino factam tradens manibus sacerdotis,

2:9 qui afferet eam ad altare, tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare: incensum odoris suavissimi Domino.

2:10 Quidquid autem reliquum est, erit Aaron et filiorum eius: sanctum sanctorum de incensis Domini.

2:11 Omnis oblatio similæ, quam offeretis Domino, absque fermento fiet, quia nihil fermenti ac mellis adolebitis incensum Domino.

2:12 Primitias tantum eorum offeretis tamquam munera Domino; super altare vero non ponentur in odorem suavitatis.

2:13 Quidquid obtuleris sacrificii, similæ sale condies nec auferes sal fœderis Dei tui de sacrificio tuo: in omni oblatione tua offeres sal.

2:14 Sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino, spicas tostas igni et grana fracta farris recentis offeres in sacrificium primarum frugum tuarum

2:15 fundens supra oleum et tus imponens: similæ oblatio est.

2:16 De qua adolebit sacerdos tamquam memoriale partem farris fracti et olei ac totum tus.