Biblia Sacra

Liber Leviticus

CAPUT 18

18:1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:

18:2 Loquere fi liis Isræl et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester.

18:3 Iuxta consuetudinem terræ Ægypti, in qua habitastis, non facietis; et iuxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis.

18:4 Facietis iudicia mea et præcepta mea servabitis et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester.

18:5 Custodite leges meas atque iudicia; quæ faciens homo vivet in eis. Ego Dominus.

18:6 Omnis homo ad consanguineum suum non accedet, ut revelet turpitudinem eius. Ego Dominus.

18:7 Turpitudinem patris et turpitudinem matris tuæ non discooperies: mater tua est, non revelabis turpitudinem eius.

18:8 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo enim patris tui est.

18:9 Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis.

18:10 Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis, quia turpitudo tua est.

18:11 Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo et est soror tua, non revelabis.

18:12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies, quia caro est patris tui.

18:13 Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ.

18:14 Turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius, quæ tibi affinitate coniungitur.

18:15 Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius.

18:16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est.

18:17 Turpitudinem mulieris et filiæ eius non revelabis. Filiam filii eius et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam eius, quia caro illius sunt: nefas est.

18:18 Sororem uxoris tuæ æmulam illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius, adhuc illa vivente.

18:19 Ad mulierem, quæ patitur menstrua, non accedes nec revelabis fœditatem eius.

18:20 Cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis.

18:21 De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.

18:22 Cum masculo non commisceberis coitu femineo: abominatio est.

18:23 Cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet iumento nec miscebitur ei, quia scelus est.

18:24 Ne polluamini in omnibus his, quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego eiciam ante conspectum vestrum

18:25 et quibus polluta est terra, cuius ego scelera visitavi, et evomuit habitatores suos.

18:26 Vos autem custodite legitima mea atque iudicia et non faciatis ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus, qui peregrinatur apud vos.

18:27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ, qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.

18:28 Cavete ergo, ne et vos similiter evomat, cum pollueritis eam, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos.

18:29 Omnis enim anima, quæ fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui.

18:30 Custodite mandata mea. Nolite facere legitima abominabilia, quæ fecerunt hi, qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.