Biblia Sacra

Liber Leviticus

CAPUT 17

17:1 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:

17:2 Loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Isræl et dices ad eos: Iste est sermo, quem mandavit Dominus dicens:

17:3 Homo quilibet de domo Isræl, si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra

17:4 et non attulerit ad ostium tabernaculi conventus in oblationem Domino coram habitaculo Domini, sanguinis reus erit; sanguinem fudit et peribit de medio populi sui.

17:5 Ideo offerre debent sacerdoti filii Isræl hostias suas, quas occidunt in agro, ut afferant Domino ante ostium tabernaculi conventus et immolent eas hostias pacificas Domino.

17:6 Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi conventus et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino;

17:7 et nequaquam ultra immolabunt hostias suas dæmonibus, cum quibus fornicati sunt: legitimum sempiternum erit hoc illis et posteris eorum.

17:8 Et ad ipsos dices: Homo de domo Isræl et de advenis, qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive sacrificium

17:9 et ad ostium tabernaculi conventus non adduxerit victimam, ut offeratur Domino, interibit de populo suo.

17:10 Homo quilibet de domo Isræl et de advenis, qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, confirmabo faciem meam contra talem animam et disperdam eam de populo suo.

17:11 Quia anima carnis in sanguine est, et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, quia sanguis ipse per animam expiat.

17:12 Idcirco dixi filiis Isræl: Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem, nec ex advenis, qui peregrinantur inter vos.

17:13 Homo quicumque de filiis Isræl et de advenis, qui peregrinantur apud vos, si venatione ceperit feram vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem eius et operiat illum terra.

17:14 Anima enim omnis carnis, sanguis est anima eius, unde dixi filiis Isræl: Sanguinem universæ carnis non comedetis, quia anima omnis carnis sanguis eius est; et, quicumque comederit illum, interibit.

17:15 Anima, quæ comederit morticinum vel captum a bestia, tam de indigenis quam de advenis, lavabit vestes suas et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum; et hoc ordine mundus fiet.

17:16 Quod si non laverit vestimenta sua nec corpus, portabit iniquitatem suam.