Biblia Sacra

Liber Leviticus

CAPUT 1

1:1 Vocavit autem Moysen et locu tus est ei Dominus de tabernacu lo conventus dicens:

1:2 Loquere filiis Isræl et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de animalibus domesticis, de bobus et pecoribus offerens victimas,

1:3 si holocaustum fuerit eius oblatio de armento, masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi conventus ad placandum sibi Dominum;

1:4 ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens.

1:5 Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius aspergentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi conventus.

1:6 Detracta pelle, hostiam offerens in frusta concidet;

1:7 et filii Aaron sacerdotis ponent in altari ignem, strueque lignorum super ignem composita,

1:8 membra, quæ cæsa sunt, desuper ordinabunt, caput videlicet et adipem.

1:9 Intestina autem et crura offerens lavabit aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum, incensum suavissimi odoris Domino.

1:10 Quod si de pecoribus eius oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret;

1:11 immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino. Sanguinem vero illius aspergent contra altare filii Aaron sacerdotes per circuitum;

1:12 dividetque offerens membra, caput et adipem, et sacerdos imponet ea super ligna, quibus subest ignis in altari.

1:13 Intestina vero et crura lavabit offerens aqua, et oblata omnia adolebit sacerdos super altare: holocaustum est et incensum odoris suavissimi Domino.

1:14 Sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino, offeret de turturibus aut pullis columbæ oblationem suam.

1:15 Et sacerdos afferet eam ad altare; retortum ad collum caput adolebit in altari, sanguisque eius exprimetur contra parietem altaris.

1:16 Vesiculam vero gutturis et plumas proiciet offerens prope altare ad orientalem plagam in loco, in quo cineres effundi solent;

1:17 confringetque eam inter alas, quas non secabit, et adolebit eam sacerdos super altare, lignis super ignem positis: holocaustum est et incensum suavissimi odoris Domino.