Biblia Sacra
Liber Iob
CAPUT 9
9:2 Vere scio quod ita sit, et quomodo iustificabitur homo compositus Deo?
9:3 Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.
9:4 Sapiens corde est et fortis robore; quis restitit ei, et pacem habuit?
9:5 Qui transtulit montes, et nescierunt hi, quos subvertit in furore suo.
9:6 Qui commovet terram de loco suo, et columnæ eius concutiuntur.
9:7 Qui præcipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo.
9:8 Qui extendit cælos solus et graditur super fluctus maris.
9:9 Qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri.
9:10 Qui facit magna et incomprehensibilia et mirabilia, quorum non est numerus.
9:11 Si venerit ad me, non videbo eum; si abierit, non intellegam.
9:12 Si repente arripiet, quis eum impediet? Vel quis dicere potest: Quid facis?.
9:13 Deus non retinet iram suam, et sub eo curvantur auxilia Rahab.
9:14 Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei et loquar delectis verbis cum eo?
9:15 Quia, etiamsi iustus essem, non responderem, sed meum iudicem deprecarer;
9:16 et, cum invocantem exaudierit me, non credam quod audierit vocem meam.
9:17 In turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa.
9:18 Non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus.
9:19 Si fortitudo quæritur, robustissimus est; si iudicium, quis eum arcesserit?
9:20 Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.
9:21 Etiamsi simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et contemnam vitam meam.
9:22 Unum est, quod locutus sum: Et innocentem et impium ipse consumit.
9:23 Si subito flagellum occidat, de afflictione innocentium ridebit.
9:24 Terra data est in manus impii, vultum iudicum eius operit; quod si non ille est, quis ergo est?
9:25 Dies mei velociores fuerunt cursore: fugerunt et non viderunt bonum;
9:26 pertransierunt quasi naves arundineæ, sicut aquila volans ad escam.
9:27 Cum dixero: Obliviscar mærorem meum, commutabo faciem meam et hilaris fiam,
9:28 vereor omnes dolores meos, sciens quod non iustificaveris me.
9:29 Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi?
9:30 Si lotus fuero quasi aquis nivis, et lixivo mundavero manus meas,
9:31 tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.
9:32 Neque enim viro, qui similis mei est, respondebo; nec vir, quocum in iudicio contendam.
9:33 Non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus.
9:34 Auferat a me virgam suam, et pavor eius non me terreat.