Biblia Sacra

Liber Ieremiæ

CAPUT 45

45:1 Verbum, quod locutus est Ieremias propheta ad Baruch filium Neriæ, cum scriberet verba hæc in libro ex ore Ieremiæ, anno quarto Ioachim filii Iosiæ regis Iudæ, dicens:

45:2 Hæc dicit Dominus, Deus Isræl, super te, Baruch.

45:3 Dixisti: Væ misero mihi, quoniam addidit Dominus dolorem mærori meo; laboravi in gemitu meo et requiem non inveni.

45:4 Hæc dices ad eum: Sic dicit Dominus: Ecce, quod ædificavi, ego destruo et, quod plantavi, ego evello, universam terram hanc;

45:5 et tu quæris tibi grandia? Noli quærere, quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuam quasi spolium in omnibus locis, ad quæcumque perrexeris.