Biblia Sacra

Liber Deuteronomii

CAPUT 5

5:1 Vocavitque Moyses omnem Isrælem et dixit ad eos: Audi, Isræl, præcepta atque iudicia, quæ ego loquor in auribus vestris hodie; discite ea et opere complete.

5:2 Dominus Deus noster pepigit nobiscum fœdus in Horeb.

5:3 Non cum patribus nostris iniit pactum hoc sed nobiscum, qui in præsentiarum hic sumus, omnibus nobis, qui vivimus.

5:4 Facie ad faciem locutus est vobis in monte de medio ignis;

5:5 ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba eius; timuistis enim ignem et non ascendistis in montem. Et ait:

5:6 Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

5:7 Non habebis deos alienos in conspectu meo.

5:8 Non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium, quæ in cælo sunt desuper et quæ in terra deorsum et quæ versantur in aquis sub terra.

5:9 Non adorabis ea et non coles: Ego enim sum Dominus Deus tuus, Deus æmulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his, qui oderunt me,

5:10 et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et custodientibus præcepta mea.

5:11 Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra, quia non erit impunitus, qui super re vana nomen eius assumpserit.

5:12 Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus.

5:13 Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua.

5:14 Septimus dies sabbatum est Domino Deo tuo. Non facies in eo quidquam operis tu et filius tuus et filia, servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus tuus, qui est intra portas tuas, ut requiescat servus tuus et ancilla tua sicut et tu.

5:15 Memento quod et ipse servieris in Ægypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento: idcirco præcepit tibi, ut observares diem sabbati.

5:16 Honora patrem tuum et matrem, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.

5:17 Non occides.

5:18 Neque mœchaberis.

5:19 Furtumque non facies.

5:20 Nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

5:21 Nec concupisces uxorem proximi tui. Nec desiderabis domum proximi tui, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum et universa, quæ illius sunt.

5:22 Hæc verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte, de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius; et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi.

5:23 Vos autem, postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu

5:24 atque dixistis: Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam; vocem eius audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod, loquente Deo cum homine, vixerit homo.

5:25 Nunc autem cur moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? Si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur.

5:26 Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur, sicut nos audivimus, et possit vivere?

5:27 Tu magis accede et audi cuncta, quæ dixerit Dominus Deus noster, et tu loqueris ad nos cuncta, quæ dixerit Dominus Deus noster tibi, et nos audientes faciemus ea.

5:28 Quod cum audisset Dominus, ait ad me: Audivi vocem verborum populi huius, quæ locuti sunt tibi: bene omnia sunt locuti.

5:29 Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum?

5:30 Vade et dic eis: Revertimini in tentoria vestra.

5:31 Tu vero, hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata et præcepta atque iudicia, quæ docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo illis in possessionem.

5:32 Custodite igitur et facite, quæ præcepit Dominus Deus vester vobis; non declinabitis neque ad dexteram neque ad sinistram,

5:33 sed per totam viam, quam præcepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestræ.