Nova Vulgata

Liber Deuteronomii

CAPUT 21

21:1 Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignoratur cædis reus,

21:2 egredientur maiores natu et iudices tui et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum

21:3 et, quam viciniorem ceteris esse perspexerint, seniores civitatis illius tollent vitulam de armento, quæ non traxit iugum nec terram scidit vomere,

21:4 et ducent eam ad torrentem perennem, ubi numquam aratum est nec seminatum, et cædent apud eum cervices vitulæ;

21:5 accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus, ut ministrent ei et benedicant in nomine eius, et ad verbum eorum omnis causa et omnis percussio iudicetur.

21:6 Et omnes maiores natu civitatis illius, qui prope interfectum sunt, lavabunt manus suas super vitulam, quæ apud torrentem percussa est,

21:7 et dicent: Manus nostræ non effuderunt hunc sanguinem, nec oculi nostri viderunt;

21:8 propitius esto populo tuo Isræl, quem redemisti, Domine, et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Isræl. Et auferetur ab eis reatus sanguinis.

21:9 Tu autem removebis innocentem cruorem, cum feceris, quod rectum est in oculis Domini.

21:10 Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris

21:11 et videris in numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxorem,

21:12 introduces eam in domum tuam. Quæ radet cæsariem et circumcidet ungues

21:13 et deponet vestem captivitatis sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense; et postea intrabis ad eam sociaberisque illi, et erit uxor tua.

21:14 Sin autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam; nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam, quia humiliasti eam.

21:15 Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam et alteram odiosam, genuerintque ei liberos, et fuerit filius odiosæ primogenitus,

21:16 volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectæ facere primogenitum et præferre filio odiosæ,

21:17 sed filium odiosæ agnoscet primogenitum dabitque ei de cunctis, quæ habuerit, duplicia; iste est enim principium roboris eius, et huic debentur primogenita.

21:18 Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium et cœrcitus obœdire contempserit,

21:19 apprehendent eum et ducent ad seniores civitatis suæ et ad portam iudicii

21:20 dicentque ad eos: Filius noster iste protervus et contumax est: monita nostra audire contemnit, comissationibus vacat et luxuriæ atque conviviis potatorum.

21:21 Lapidibus eum obruent viri civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Isræl audiens pertimescat.

21:22 Quando peccaverit homo, quod morte plectendum est, et occisum appenderis in patibulo,

21:23 non permanebit cadaver eius in ligno; sed in eadem die sepelietur, quia maledictus a Deo est, qui pendet in ligno; et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem.