Biblia Sacra

Liber Deuteronomii

CAPUT 18

18:1 Non habebunt sacerdotes le vitæ, omnis tribus Levi, par tem et hereditatem cum reliquo Isræl; de sacrificiis Domini et hereditate eius comedent

18:2 et nihil accipient de possessione fratrum suorum: Dominus enim ipse est hereditas eorum, sicut locutus est illis.

18:3 Hoc erit ius sacerdotum a populo, ab his qui offerunt victimas: sive bovem sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum et duas maxillas ac ventriculum,

18:4 primitias frumenti, vini et olei et lanarum ex ovium tonsione.

18:5 Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet et ministret in nomine Domini ipse et filii eius in sempiternum.

18:6 Si exierit Levites de una urbium tuarum ex omni Isræl, in qua ut advena habitat, et voluerit venire desiderans locum, quem elegerit Dominus,

18:7 ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres eius levitæ, qui stabunt ibi coram Domino.

18:8 Partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri, excepto eo, quod ex paterna ei successione debetur.

18:9 Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave, ne imitari velis abominationes illarum gentium.

18:10 Nec inveniatur in te, qui filium suum aut filiam traducat per ignem, aut qui sortes sciscitetur et observet nubes atque auguria, nec sit maleficus

18:11 nec incantator, nec qui pythones consulat nec divinos, aut quærat a mortuis veritatem;

18:12 omnia enim hæc abominatur Dominus et propter istiusmodi scelera expellet eos in introitu tuo.

18:13 Perfectus eris et absque macula cum Domino Deo tuo.

18:14 Gentes istæ, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt; tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es.

18:15 Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus; ipsum audietis,

18:16 ut petiisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando contio congregata est, atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar.

18:17 Et ait Dominus mihi: Bene omnia sunt locuti;

18:18 prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia, quæ præcepero illi.

18:19 Qui autem verba mea, quæ loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor exsistam.

18:20 Propheta autem qui, arrogantia depravatus, voluerit loqui in nomine meo, quæ ego non præcepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur.

18:21 Quod si tacita cogitatione responderis: Quomodo possum intellegere verbum, quod Dominus non est locutus?,

18:22 hoc habebis signum: quod in nomine Domini propheta ille prædixerit, et non evenerit, hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit; et idcirco non timebis eum.