Nova Vulgata

Prophetia Abdiæ

CAPUT 1

1:1 Visio Abdiæ. Hæc dicit Dominus Deus ad Edom. Auditum audivimus a Domino, et legatus ad gentes missus est: Surgite, et consurgamus adversus eum in prœlium!.

1:2 Ecce parvulum te dabo in gentibus, contemptibilis tu es valde.

1:3 Superbia cordis tui decepit te habitantem in scissuris petræ, exaltantem solium suum; qui dicit in corde suo: Quis detrahet me in terram?.

1:4 Si exaltatus fueris ut aquila et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus.

1:5 Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo periisses! Nonne furati essent sufficientia sibi? Si vindemiatores introissent ad te, nonne racemos tantum reliquissent?

1:6 Quomodo scrutati sunt Esau? Investigaverunt abscondita eius.

1:7 Usque ad terminum eiecerunt te, omnes viri fœderis tui deceperunt te, invaluerunt adversum te viri pacis tuæ; qui comedunt tecum, ponent insidias subter te. Non est prudentia in eo.

1:8 Numquid non in die illa, dicit Dominus, perdam sapientes de Edom et prudentiam de monte Esau?

1:9 Et timebunt fortes tui Theman, ut intereat omnis vir de monte Esau.

1:10 Propter interfectionem et propter iniquitatem in fratrem tuum Iacob operiet te confusio, et peribis in æternum.

1:11 In die cum stares ex adverso, quando capiebant alieni exercitum eius, et extranei ingrediebantur portas eius et super Ierusalem mittebant sortem, tu quoque eras quasi unus ex eis.

1:12 Et non respicies diem fratris tui, diem calamitatis eius; et non lætaberis super filios Iudæ in die perditionis eorum; et non magnificabis os tuum in die angustiæ.

1:13 Neque ingredieris portam populi mei in die ruinæ eorum; neque respicies et tu malum eius in die vastitatis illius et non mittes manum in opes eius in die vastitatis illius;

1:14 neque stabis in exitibus, ut interficias eos, qui fugerint, et non trades reliquos eius in die tribulationis.

1:15 Quoniam iuxta est dies Domini super omnes gentes: sicut fecisti, fiet tibi, retributio tua convertetur in caput tuum.

1:16 Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum, bibent omnes gentes iugiter; et bibent et absorbebunt et erunt quasi non fuerint.

1:17 Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctum; et possidebit domus Iacob eos, qui se possederant.

1:18 Et erit domus Iacob ignis, et domus Ioseph flamma, et domus Esau stipula; et succendentur in eis, et devorabunt eos, et non erunt reliquiæ domus Esau, quia Dominus locutus est.

1:19 Et hereditabunt austrum, montem Esau, et Sephelam Philisthim; et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariæ, et Beniamin possidebit Galaad;

1:20 et transmigratio prima filiorum Isræl possidebit terram Chananæorum usque ad Sareptam; et transmigratio Ierusalem, quæ in Sapharad est, possidebit civitates austri.

1:21 Et ascendent salvatores in montem Sion iudicare montem Esau, et erit Domino regnum.